- EMBOLIS
- EMBOLISet Embolum, Graecis Ε᾿μβολισμὸς, additio, additamentum; proprie quod Epistolae iam scriptae additur, vel quod extra praecipuum eius argumentum ad calcem reicitur, in Ep.Pauli Pontif. ad Pipin. Regem Chartam insertitiam vocant Centuriatores Magdeburg. alii Post-scriptum. Apud Scriptores Eccles. sic dicitur sextae petitionis in Oratione Dominica pars posterior, Sed libera nos a malo; quia, ut ait Cyprian Serm. 6. et ex eo Amalarius Eccles. Offic.l. 3. c. 29. in consummatione orationis venit clausula universas petitiones, et preces nostras collectâ brevitate concludens, apud Car. du Fresne Glossar. Sic ἐμβόλιμοι μῆνες καὶ ἡμέραι, intercalares menses et dies; ἐμβόλιμα item ἔπη, versus Auctorum, quos insertitios et spurios Critici iudicabant, adeoqueve ἐμβολίμους faciebant. Salmas. ad Solin. p. 19. Vide quoque supra Computus, et infra ubi de.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.